Psalms 122

1canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo va 2ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri va 3miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione va 4quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis

va

Copyright information for VulgJ